Rozmiar: 15909 bajtów

E.


Swevia promissa percepto munere frangit,

Vitat turpe loqui quia nobilis atque superba.

Circa Spircam Renus vinosus habundat,

Sed prope Traiectum caret omnibus excipe pisces.

Flandria se commendans garrula dives.

In Iacticinijs Holandria pauper habundat.

In mensa modica Brabant agilisque tenaxque.

Audax insipiens est Frisia casta rebellis.

Prodiga lasciva Bavaria levaque fallax

Est et subtilis, inconstans et socialis.

Austria larga datrix clamosa citoque movetur,

In mensa locuples sibi ve quoque turpia fatur.

Decipitur leviter devota Moravia multum.

Insulsus niger timidus bibulusque Bohemus.

Misna bonos mores habet hospitat atque fecunda.

Sclavia discreta non est sed perfida stulta.

Sunt fines trini bini sacrique Thuringi.

Hassia de predis gaudet mendax quoque dura.

Multum Franconia subtilis habet bona vina.

Stulticiam vitat Saxonia fida pudica.

Non indiscrete tribuit, quia prodiga non est.

Abscondit Vestvalia res discreta quieta,

Sed satis ipsa tenax ubi regnat femina pulcre.

Diversi generis homines Polonia nutrit.



Schließe Fenster


Rozmiar: 16572 bajtów